De Bello Civili, Caesar, Julius, creator. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
"an non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?"
"at etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur, quibus rebus nox maxime adversaria est."
"quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra obpugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido."