De Bello Civili, Caesar, Julius, creator. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
"at, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream?"
"an paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino navi desiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum cc naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint?"
"hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, inAfrici belli praeiudicia sequimini!"
"equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis. cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum restituite nomen, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini."