De Bello Civili, Caesar, Julius, creator. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
3.63
Erat eo loco fossa pedum xv et vallum contra hostem in altitudinem pedum x, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat. ab eo intermisso spatio pedum dc alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione.
hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.
sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milia passuum in circuitu xvii munitione erat conplexus, perficiendi spatium non dabat.
itaque contra mare transversum vallum, qui has duas munitiones contingeret, nondum perfecerat.
quae res nota erat Pompeio, delata per Allobroges perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum.