Pro Roscio comoedo,
For Quintus Roscius the Actor, Orationes Volume IV. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid est in iudicio? derectum,
asperum, simplex:
"si paret"
HS iↄↄↄ
"dari"
—. hic nisi planum facit HS iↄↄↄ
ad libellam sibi deberi, causam perdit. quid est in arbitrio?
mite, moderatum:
"qvantvm aeqvivs et melivs sit dari"
.
ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis
superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque alter causae
confidit, alter diffidit.
quae cum ita
sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris
"qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat."
quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est.
Vtinam adesset in iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis!
ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas?
eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam
sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum
abstulit? nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit.
de quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti!
ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt,
ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire
est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi
pecuniam non deberi.
iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum
tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. reliquum est ut stipulatum se
esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio.
5
stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente? quis spopondisse me dicit? nemo. hic ego
si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et
controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur
secundum Roscium iudicari debeat. pecunia petita est certa; cum tertia
parte sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut expensa
lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius confitetur, expensam latam
non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium
concedit. quid ergo est?
quod et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio
sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare
quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter eximium
splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia
iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et
comprehensa sint, perinde dicemus. illa superior fuit oratio necessaria,
haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro
Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.