In Caecilium, Divinatio against Q. Caecilius, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant
non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de
capite ac fortunis suis pertimescere. itaque semper ii
diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen
existimationis venire arbitrati sunt.
22
quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium,
de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio
futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui
temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis
accurate, non nimis diligenter acturum. habet enim nihil quod in
offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de
suis veteribus ornamentis requiret[*]requirit D et
pler..
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis conservare,
tueri, confirmare ac recuperare[*]reciperare l: recipere pd possimus, omni ratione erit dimicandum.
habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis
habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut,
si in hac causa nostrum officium ac diligentiam[*]gentiamque L probaverimus, haec quae dixi retinere
per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum offensum
titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore
universa perdamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quapropter, iudices, vestrum est deligere[*]diligere p1G2K quem existimetis facillime posse
magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio,
auctoritate. vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me
dignitate superatum non arbitrabor: populus Romanus ne tam honestam, tam
severam diligentemque accusationem neque vobis[*]nobis pG1 placuisse neque ordini vestro[*]K: nostro D al. p placere arbitretur,
providete.