In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi[*]mihi (ante sumo) om. Dψ
sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis[*]Ian. D: Iun. p
secum[*]secum habere Dp et pler.
agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere[*]aut accipere aut recipere π
Asc.: aut rec. aut acc. Dψb
aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
13
erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi[*]haec huius modi pb al.: haec huiusce modi D al.: huius modi haec qr
res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur.
omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt.
cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in[*]in add. Zumpt
nullo, iudices[*]iudices scripsi (cf. ii §13 ad fin.): iudice codd.
, equite Romano iudicante[*]equite Rom. iudicante secl. Madv. edd.
ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS[*]xxx Dpq: xxx rell.
triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset.
quod[*]Quid? quod scripsi: quod codd.
in C. Herennio, quod in C. Popilio[*]Popilio Dp: Popillio al.
, senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est[*]est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.
, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt[*]est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.
senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est[*]est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.
senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et[*]et om. D al. π
ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret.
iam vero quo modo ego illam 4o labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor.
14
quo me tandem animo fore putatis[*]putetis D al. prb
, si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertim[*]praesertim pbδ
: om. Dψ edd.
planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret[*]exspoliaret G2LK
; neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribus[*]defensoribus Dψ
: def. suis pbδ
traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret.