In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum venisse[*]praetext. ven. V (ut videtur): ven. praet. pr rell. in vestrum conspectum et stetisse cum[*]stetisse cum V: stet esse cum p (ut Par. Lall.): tet esse cum p2: ter esse cum qr: testes secum patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi[*]eius modi p rell.: huius modi V (i, §17; iv, §6) produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem[*]commoverem : concitarem . P. Iuni[*]Iuni V: Iunii p erat, hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum[*]commendatum fuisse V putavit.
hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum[*]eum om. pq1 cuius opera ipse multos annos esset[*]esset V: est pr in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat[*]te tamen monebat V quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat. vestitus enim neminem commovebat[*]commovet V is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum[*]tum : om. bδ et acerbe homines ferebant.
neque erant illae[*]illae V: eae p: hae lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum[*]restinguendum sit V: -enda est prb rell. est. habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum[*]cuiusque nostrum Vpq: nostrum cuiusque vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere[*]proficere rb debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. quis est enim[*]est enim pbδ : enim est qr qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater, credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne defendent[*]defendent p (ut coni. Madv.): defenderent rell. ? perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!
59
quaerimus[*]quaerimus Prisc.: quaeremus p rell. etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo Vortumni[*]Vortumni Asc.: Vertumni Prisc.: vertuni p: vertuni qr in circum maximum venit quin is uno[*]quin in uno coni. Halm quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu[*]tu om. Prisc., secl. Iord. ipse illa ire non audeas. te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus[*]diiunctus π: disiunctus (iv, §§103, 117) esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum[*]furtorum tuorum Prisc. esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbunt[*]ferrent viderunt p .
60
atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera[*]re vera add. Prisc. quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint[*]sint Ern., Kays.: sunt p rell. , id quod[*]id quod π: quod b rell. mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem[*]appellem π: dicam Asc. , adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.