In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas[*]optimas Dpq: om. G2Kδ deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium[*]impluvium qrb (impluium p): pluium s. pluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas[*]ad valvas δ Iunonis Samiae steterunt, habes[*]habes dicere Lamb., Kays. quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.
24
at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo [*]ecquo D: hecquo p: et quo δ in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam[*]quam om. D al. p: stupr. flag. suor. quam del. Kays. adventus sui vestigia reliquerit? sed ego[*]ego relinquam qr omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63 primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem[*]autem Dψbr: om. pq ipsi[*]ipsi om. K Lampsaceni secl. Bake, Kays. Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum[*]Graecorum D rell. Non.: om. pq1: secl. Kays. otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo[*]in illo Lg. 42 Kays (i, §15) itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae[*]flagitiose Dp rell. admonebant Dψpr: commonebant K: monebant q facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti[*]ut πb videant et investigent ecqua[*]hecquae p, ecquae s: qua DG1: si qua KG2 virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur[*]commoretur Ern. auct. Klotz, Kays. .
25
erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam[*]istam Dp rell.: ita Pluyg., Madv., Muell. defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes ianitor [*]Ianitor secl. Bake, Kays., Muell. , qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.
quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat[*]erat tres Lgg., Non.: non erat Dψprb: erat non q al. ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali[*]mali πb: om. Dψ constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum[*]munus illud suum DZπb: illud munus suum G2K: munus suum illud G1 non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen[*]ipsos tantum Lg. 42 praetores et consules, non legatorum adseculas[*]adseculas (ass.) : asseclas rell. , recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit.
26
hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat[*]comparat Dp rell. Non. (Zielinski p. 193): apparat q1 Muell. ; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.