In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc[*]nunc Dp al.: vero G3K (D in mg. 'al. vero') avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. hoc praesidio Myndum profectus est. nam quid a[*]a πK: om. DZ al. (milesios p). Cf. ii, §26 Milesiis lanae publice[*]lanae publice p: lane publice D al.: -ae -ae vulg.
abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri[*]taceri om. pq1
ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite.
milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. Magio[*]Mario DG12
et L. Fannio[*]Fannio Asc. edd.: Fabio Dp rell., praeter brδ
(Rabio), qui Myndi habitabant, vendidit. hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque ab[*]ab pq al.: a s. ad rell.
Dianio quod in Hispania est ad Sinopam[*]Verba seclusa om. Asc.: mance p usque ab dianopam quae in ponto est nav.
quae in Ponto est navigaverunt. O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? xi te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram?
an quia tum Cn. Dolabella in eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare?
35
multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. sunt illi quidem dicto audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam[*]causam om. pG1 (s. l. p2): causas qr
adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas manebunt.
decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque[*]quaeque (queque Dr) D al. p: quoque G3K
parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.
sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse.
36
C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso[*]dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus
duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit.