In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atque ego hoc non vereor, ne quid horum non
modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. omnia ista ante facta
sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in
Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi[*]decessi C: discessi pb edd. (Div. §2: ii §172: v §7), quae sint[*]sint C: sunt
pb edd.
gesta
cognoscite.
67
Centuripinorum senatus decrevit populusque
iussit ut, quae statuae Verris[*]Verris C: C. Verris rell. edd. (Am. J. Ph. xxvi. 412) ipsius
et patris eius[*]eius CO1: om. rell.
et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio[*]molitio CO1 ne minus triginta COq: xxx ne (non b) minus pbk
fieret, senatores ne minus
triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem. neque eas
in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque
eius[*]eius om. π
hominis
in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque
misissent; et id[*]id om. CO
gravius esse[*]esse CO: om. rell.
putarunt si publico
consilio, quam si per vim multitudinis factum esse
videretur. cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit
Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus[*]Centuripinum magistratum
codd. praeter CO
et decem primos; nisi restituissent statuas,
vehementer minatur[*]minatur COb: his minatur π
. illi ad senatum renuntiant: statuae, quae
istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant
facta, non tolluntur[*]decreta... tolluntur CO: om. p rell.
. hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti,
prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc putabat Verri
criminosum fore, si statuae eius[*]stat. eius CO: eius stat. pb edd.
essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri
solet? non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. ex quo
igitur crimen atque accusatio nascitur? ex hominum iudicio et voluntate.
68
ego,
si Metellus statuas Centuripinos reponere[*]Centur. reponere CO:
rep. Centur. pb vulg.
non coegisset, haec[*]haec Cp: hoc Ob
dicerem, videte,
iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius
iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac[*]ac pqb: om. CO: et vulg.
fidelissima civitas,
quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed
etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum[*]Romanum CO:
-orum p rell.
semper dilexerit, ea publico consilio atque
auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. recitarem
decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem[*]laudarem illa decreta civitatem CO1: fort. laudarem illa decreta, laudarem illam
civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse[*]civium
esse CO: esse civium π: esse om. bδ
Centuripinorum,
fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua
civitate nullum esse oportere.
haec tum dicerem,
si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et
auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. eadem opinor omnia convenire.
neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas[*]ego eas CO: eas ego p vulg.
vobis possem iacentis
ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas[*]iudicasse statuas COp: stat. iud. b edd.
C. Verris
demoliendas. hoc mihi Metellus non eripuit; haec[*]hoc Ob
etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque
amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos
rogarem[*]vos rogarem CO: ut vos rog. p
rell.
ut coniecturam faceretis qualem in his[*]his codd.: iis edd. post Gruterum
rebus in me L. Metellum
fuisse putaretis, in quibus rebus[*]rebus om. CO: ego seclusi
obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta
cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. sed ego Metello non irascor neque ei suam
vacationem[*]vacationem CO: vagat. pq
rell.: purgationem Naug. Iord.
eripio, qua ille apud
omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.
69
iam
igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam,
nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. quo quidem in
crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens[*]HS
viciensut §141 supra: HS ∞ ∞ C: HS ċcxxċ milia p
coegisse, sed multo etiam illud
magis, quod simul demonstratum[*]demonstratum CO: -andum p rell.
est quantum[*]est quantum om.
CO1
odium in te[*]in te CO: om. pb
vulg.
aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. in quo quae
vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.