In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
hic primo[*]primo om. CO Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantam[*]fam. tantam CO: tant. fam. p rell. pervenisset[*]perveniret π , aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus.
verum accidit[*]accedit CO1 (ii, i, §4) ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiam[*]ille etiam CO1b: etiam ille pr plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea[*]ante C scripserat, ea plane[*]ea quae... ea plane CO exstingueret. ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratias[*]gratias CO1: gratiasque p rell. agerent, facturos se[*]se CO: esse p rell. si quid imperasset studiose pollicerentur. itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.
71
iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere[*]magno opere C: magnopere pb al. (i, §27: ii, §28) laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem[*]caput suum aut exist. CO1: suum caput atque exist. πb rell. valere posset. itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. statuunt illi atque decernunt ut eae[*]eae C: he Opqb litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
si ostendo hoc decrevisse[*]decrevisse COb: decresse πk decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne magis rem[*]magis rem COp al.: rem magis b edd. iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? at quorum iudicio condemnatum! nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant arbitrantur[*]arbitrentur (arbitrarentur b) res iudicari codd. praeter CO res iudicare oportere publicanorum iudicio[*]publ. iud. secl. Bake (Ziel. p. 194) ; quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo
promulgatam videmus; decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. habeo ex iis[*]ex his COb qui adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos[*]istos ipsos CO: istos p rell. principes equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius[*]istius C rell.: illius edd. qui legem promulgavit oratio et causa nititur[*]nititur CO: nitetur p rell. . venient [*]Venient edd.: veniunt Cp rell.: veniant Ob (sed dicent codd. omnes) in medium, dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt. ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari[*]Romani qui... condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis [*]condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis noluerunt: vos[*]vos om. CO nunc utrum illorum iudicium an voluntatem sequi malitis, considerate.