In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque[*]nobilissimos om. VO (iii, §52) donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiis[*]ac man. O haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? an[*]an om. VO quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarum[*]male gestarum om. cO: auct. Halm. secl. edd. (Zielinski, p. 196) liceret.
anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. quod erat os tuum, cum videbas in contione[*]in contione om. O, secl. edd. recc. eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas[*]istum anulo aureo donabas cO: iste anulus aureus donabatur p rell. , qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis[*]tua praef. donat. O edd. recc. fuit? illa scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEM[*]quidem p rell. praeter O, in quo est quid: unde tu... quid? in proelio etc., Pluygers IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDO- QVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITV- DINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EAS[*]eas O: hasce p rell. RES TE, QVONIAM RE[*]te quoniam re O: quoniam te p rell. LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.
81
dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est[*]reliquum est O: et relictum (reliquum al.) est p rell. de aestimato; quod cum magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet commovere, tum[*]tum ck: tamen O: tu π vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur. nam cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis HS[*]ċNċSċ 1111 O (§191 infra) tritici modium, binis hordei, iste[*]iste p: om. O hordei[*]hordei suppl. (ante iste) Pluyg., Kays., post iste Klotz, Muell. numero ad summam tritici adiecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis[*]ternis denariis O aestimavit. non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, multos saepe[*]saepe et et (ante fortes) om. O viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus et cum civitatibus frumentum[*]frumenti cO , in cellam quod sumi oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse. scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur;
hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium[*]omnium cO: omnibus p rell. et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios[*]den. ternos ab arat. O exegit;
82
hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione[*]coniectione O annonae atque aestimationis.
etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum[*]civit. et arat. π: arat. et (atque) civit. rell. edd. commodo. nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur[*]imperabatur cO: imper. frumentum p rell. portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. ex huiusce[*]huiusce modi pO: huius modi edd. modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est.
secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum loca[*]loca ad portandum π dett. frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent. in hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo[*]in eo O: in eum πk constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos[*]innocentissimos pO. In `F' afuisse non credo meminimus aut audivimus[*]audivimus V: audimus π: vidimus cO non fecerint.