In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot[*]quot Lamb.: quod RS, quos ex sua quisque nave[*]nave RS: navi (§102) missos sciret esse. res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.
39
homo certior fit agi nihil in foro et[*]et in p conventu toto[*]toto RSp: tota die nisi hoc, quaeri ex[*]esset δ nauarchis quem ad modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. videbat [*]vidistis RS illis[*]illis p: ille is R: ille his (hiis) SDψ nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.
nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. accusat eos quod eius modi de se[*]se om. R1p1: sermones de se sermones habuerint; rogat ut in sua[*]rogat ut id facere desistant et in sua quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. iste non procrastinat, advocat amicos statim; quaerit ex iis[*]iis δ: his RS et suppl. p: illis Stephanus singillatim quot quisque nautas habuerit. respondet [*]respondet SDψ : respondit (corr. R ex respondis) Rpkδ (ii, §98) unus quisque ut erat praeceptum. iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur.
derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris[*]litteris πδ (i, §57; iv, §31): litteras R rell. civitatum tolli et[*]tolli et RS: secl. Zumpt, Muell.: et tolli et δ referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque[*]auctoribusque R convincitur.
40
Vbi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse privandos.
occurrebat illa ratio: 'quid Cleomene[*]Cleomene RS: Cleomeni : de Cleomene G3 fiet? poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen[*]Cleomenen R: -em S rell. (l. 1 infra -en R: -em VS rell.) secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? pereat Cleomenes una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore? fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur.
vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere[*]animadvertere Vπk: animum adverti RS: animum advertere Z (ut codd. supra l. 20: cf. iv, §28) in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut[*]quam aut Vpkδ : quam ut R: quam SDψ in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod[*]id quod V (i, §III) istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.'