In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
dicit
etiam causam Heracleus[*](et 28) Heracleus Rrq: eraclius S: Heraclius pδ edd.
Segestanus, homo domi suae nobilissimo loco
natus. audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de magnis
incommodis iniuriisque sociorum. hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui
propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui potestatem habuit in
commeatu Syracusis remanserit! is certe neque classem prodidit neque metu
perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum[*]tum pkδ
: tunc RS. Coni. Zielinski neque
exercitum deseruit. At enim nautas dimisit. Accusationem audimus an tui tuorumque
sceleris improbam confessionem? etenim tum esset hoc animadv. etc.
esset hoc animadvertendum[*]animadvertendum RS:
animadversum pδ
cum[*]cum
om. RS
classis Syracusis proficiscebatur. is tamen
in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi
quidem causa conferri criminis potuit[*]potest s.l. S et in mg.
D
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fuit in illis nauarchis
Heracliensis[*]eraclesis RS: Heraclensis pq
quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,—homo,
quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in
quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,—nam id quidem, quoniam
moriundum videbat, sine periculo se[*]se om. RSpq: facere se Nohl: an se sine? facere
intellegebat,—verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret,
defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin
tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot a
civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit[*]dimiseris Zielinski
, quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit;
quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. ille morte proposita facile
dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus
impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute[*]Post salute
addidit Titler savia et sic fere edd. recc.:
post mulieris Heraeus. Fort. plus os impud. mulieris (Sest. §111) quam de
sua vita lacrimas matris valere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde etiam
illud[*]etiam illud Rp: illud etiam S
al.
video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille
de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo
testimonium[*]testimonium scripsi (§163): nos RSD: vos G1, Madvig: ius Eberh., Zielinski,
Mueller: crimina sua pδ
(Cl. Rev. xviii. 212) exstinguere; graviorem apud sapientis
iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum,
si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore.
iam illa praeclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed
ab[*]sed tum ab p
dis manibus innocentium Poenas
sceleratorumque[*]sceleratorumque pkδ
(sceleratorum q) Cluent.
§171: scelere quam quae RSD: scelerumque Lamb.
add.
Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum casum
fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum
vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani ferirentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ne multa, iudices, libertate[*]libertate R2SD: -em R1δ
quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio
miserrimae servitutis abusus est.
44
condemnat omnis de consili sententia;
tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius
consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in
Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum
sententia condemnat omnis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic cuncti Siculi,
fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris,
graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt
illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam[*]in tantam Vpδ
: tantam in RS
crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo
crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte
innocentium[*]innocentium Vδ
:
-um RS
quaerere. nihil addi iam videtur, iudices,
ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil[*]nil Zielinski, p. 178 videtur. nam si cum aliorum
improbitate certet, longe omnis multumque superabit[*]superabit Vpδ
: -avit RSD
;