Pro Tullio,
Orationes Volume VI. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile
est, tamen abs te idcirco quia aequum[*]aecum A
est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his[*]his Cramer: is A aliquid ad
iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox
tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te
postulo. neque hoc idcirco postulo quod[*]quod A (Peyron): quo Mai te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime
et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non
vereor ne dicendo dies eximatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iudicium vestrum est, recuperatores,
"Qvantae pecvniae"
"paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm
datvm[*]datum T: factum A esse M. Tvllio."
eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum
est in quadruplum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex
improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis
propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis
armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum
sed[*]sed T: sed etiam A ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui
summa aequitate et[*]et T: ad A:
atque Peyron sapientia ius dixit, primus hoc
iudicium composuit et id spectavit ut omnes[*]omnes A:
homines T ita familias suas continerent ut non
modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis
defenderent;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et cum sciret[*]sciret T: scirent A de damno
legem esse Aquiliam, tamen hoc[*]hoc hic Heinrich ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et
cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut
perraro[*]ut perraro A: perraro T: et perraro Cramer fieret ut homo
occideretur, idque nefarium ac[*]ac T: et A singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse
iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si
quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur[*]videretur T: videtur A quam
admonere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
his temporibus cum ex[*]ex A: et T bello diuturno atque domestico res in eam
consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit
esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et
recuperatores dare,