Pro Fonteio, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
...oportuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? nam
ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam
latam[*]latam a Metello suppl.
Mommsen
... te ... quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse;
hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico
secutos.
quid accusas, quid reprendis?
nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab
Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum[*]possimus Cus. m. 1: corr. m. 2
existimare utrum ipse erret an vos[*]vos P: alios Cus.
in errorem inducere[*]inducere Madvig: induci (ex -ici) Cus.: ducere P
velit.
quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse
nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu
maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse
reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium
dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas illum quod dodrantarias
tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae.
nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad
diversam veteris[*]diversam suppl.
Niebuhr
aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in
uno genere sunt institutae. nam cum publicanis qui Africam, qui
Aquileiense[*]Aquilei. Mommsen: Aquili. P
portorium
[*]por P: suppl. Niebuhr
...
2
... cite[*]cite recitet Niebuhr
...
nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M.
Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur
detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis
nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. atqui
homines[*]homines omnes Niebuhr
, si qui in[*]in sup. lin. hab.
P
hoc genere quaestionis accusati sunt[*]accusati sunt Madvig: accusatos P
,
reprehensos videmus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam
dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes
deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. fac
omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque
alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio
litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid
fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. acceptas populo
Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt
aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe
nihil potest esse detractum. sin aliquid[*]aliqui P: corr. Mommsen
domum tulerunt, ex
eorum arca, e ra[*]ra P: rationibus Niebuhr (accepti et expensi constabit suppl.
Mommsen)
...
3
deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens[*]ducentis
P: corr. Mommsen
et
triciens sestertio! quam multorum hominum? sescentorum
amplius. quibus in terris gestum negotium est? illo, illo,
inquam, loco quem videtis. extra ordinemne pecunia est data?
immo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est.
quae est igitur ista accusatio, quae facilius
possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum
quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur,
alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine
barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur?
duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima
tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic
redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad
multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis
sunt[*]sint P: corr.
Niebuhr
, nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio
reperiatur[*]reperiatur Madvig: referatur P: proferatur Kayser
.