Pro Fonteio, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
... hoc praetore oppressam esse aere alieno[*]aere alieno ς: alieniso V
Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factas[*]factas χl: tactas V: tractas k
esse dicunt? a Gallis?
nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in
Gallia. cur eorum verba non
[*]non ς: om. V
audimus? cur eorum
tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori,
iudices; insector, inquam, et flagito[*]flagitio Vχ1
testis. plus ego in
hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in
refutandis. audaciter
[*]audaciter V: audacter
ς
hoc dico, iudices, non temere
confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. nemo
Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium
Romanorum tabulis commovetur.
videte
quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac
diligentia discedere. Vnae[*]unae ς: una V
tabulae proferantur, in quibus vestigium sit
aliquod quod significet pecuniam M.
[*]M. suppl.
Baiter
Fonteio datam, unum[*]unum ς: unam V
ex tot[*]tot Gulielmius: toto codd.: tanto
Halm
negotiatorum, colonorum, publicanorum,
aratorum, pecuariorum numero testem producant[*]producant ς: producantur V
; vere accusatum
esse concedam. pro di immortales! quae haec est[*]est haec χ
causa, quae defensio?
provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis
generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella
cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim[*]partim del. Madvig
modo ab nostris imperatoribus
subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu
agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus
contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque
ceciderunt.
est in eadem provincia
Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum
istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante
dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula
praecipuis populi Romani praemiis[*]praecipuis p. R. praemiis scripsi: P. R. copiis .. r. mis V1: P. R. copiisq; remis V2 (que i. e. quaere omissum aliquid
significat, cf. Mur. 51): P. R. copiis remisque ς: populi Romani copiis atque praemiis Madvig
compensarunt[*]compensarunt V
; est praeterea maximus
[*]maximus suppl. Hotoman
numerus civium Romanorum atque[*]atque del. Hotoman
equitum[*]equitum supplevi (i. e.
Gallicorum, cf. § 26, Caes. B. G. vi.
15), hominum honestissimorum.
6
huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M.
Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime[*]proximi codd.: corr. Hotoman
fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui[*]his
qui V
idcirco magnis saepe erant bellis superati
ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe
terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum
frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit. is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non
interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus
invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris[*]ex agris agris
Schütz
ex[*]ex om.
l
Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex
belli[*]belli Madvig: bello codd.
caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium
inermem consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid
existimant? hunc per vos salvum
[*]salvum supplevi
volunt, se per[*]se per Naugerius (1): semper codd.
hunc
incolumis[*]incolumem codd.: corr.
Naugerius (1) existimant esse. quid Massiliensium
civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos;
vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid
apud vestros animos momenti habuisse videatur.
quid? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex
tanto numero quin[*]quin ς: quia V
hunc optime de provincia, de imperio, de sociis
et civibus meritum esse arbitretur.
7
quoniam igitur, iudices[*]iudices k:
vidctis cett. (cf. § § 21,
42), qui oppugnatum[*]oppugnent χl, ed. R
M. Fonteium
cognostis[*]cognostis post velint hab. k
, qui defensum velint, statuite nunc quid vestra
aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris,
negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et
consulere malitis, an eis[*]malitis an iis k: malitisanis
V: an adversariis χl
quibus neque propter iracundiam
fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.