De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum. dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime pugnantibus restitistis? haec, per deos immortalis! utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur?
videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. perscribit in sua lege vectigalia quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. agros emi volt qui dividantur; quaerit pecuniam. videlicet excogitabit aliquid atque adferet. nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur.