De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
verum haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.
15
habetis unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. ' "Qvi agri, qvae loca, aedificia." ' quid est praeterea? multa in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. quid dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? non metuit invidiam. quid ergo? longum putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit ' "alivdve qvid" ,' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. quicquid igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id xviros iubet vendere.