De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.
17
primum cur de populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?