De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
DE LEGE AGRARIA ORATIO TERTIA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM TR. PLEB. AD
POPVLVM
1
Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt,
ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis
et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. sed
quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis,
in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati
saltem revertantur.
video quosdam,
Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea
contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. qua re a
vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga
me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam
exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero
vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque
abiectam relinquatis.
completi sunt
animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis
ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis
vestris obsistere. hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint
necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque
dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini.
si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris,
sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque
sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege
consulere ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a
Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa
criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram
diligentiam prudentiamque despexerit?
2
caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque
apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam iam rei publicae
cicatricem viderer aut aliquid alienissimo tempore novae dissensionis commovere,
neque vero nunc ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno opere
defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae patronum me in hunc annum
populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem tacere
rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.
omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis
esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque
ille fecisset essent rata. nam cum ceteris in civitatibus tyrannis
institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum
lege constituit. est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet
excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.
quid si est haec multo impudentior?
nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi,
civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria;
sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem
scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: '
"Qvi post C. Marivm Cn.
Papirivm consvles."
' quam procul a suspicione fugit, quod
eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit!
si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et
invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo ingenio fore
putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non
posset?
quid ergo ait Marianus
tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit?
"Qvi post Marivm et
Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca,
possessiones"
—caelum et mare praetermisit, cetera complexus
est—'
"pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt"
'—a quo,
Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis
concessit praeter Sullam?—'
"ea omnia eo ivre sint"
'—quo iure?
labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens
tribunus plebis Sullana rescindit—'
"vt qvae optimo ivre privata
svnt."
' etiamne meliore quam paterna et avita?
meliore. at hoc Valeria lex non
dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti
agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam
spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum
praeclare arbitretur. tu vero, Rulle, quid quaeris? quod
habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum
est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager
Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?
id enim caves. optimo
enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore
iure sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non servient.
soluta meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite
subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. immunia
commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua
Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus
esset, Rulli lege non penderem.
3
video vos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia,
legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi
in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium
vehementer defendere. at si illa solum sanciret quae a Sulla essent
data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. sed non modo
illis cavet verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me
Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit verum ipse novas
adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur.
nam attendite quantas concessiones agrorum hic
noster obiurgator uno verbo facere conetur: '
"Qvae data, donata, concessa,
vendita."
' patior, audio. quid deinde?
'
"possessa."
' hoc tribunus plebis promulgare ausus
est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure
teneret quo quod optimo privatum est? etiamne
si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem?
ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum
interdicta tollentur.
non mediocris
res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. sunt enim
multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a
paucis hominibus impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit,
hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis
adsignare volt, sed eis condonare qui possident. causam quaero cur ea
quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia
reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus
eadem lege videatis.
iam totam
legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae
adsignationis rationes esse accommodatissimam. nam socer huius vir
multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia
disputo.
4
ille enim quod habet
retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non
habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse
Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.
'habet agros non nullos,'
inquit, 'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet.
habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo
iure. habet publicos; reddam privatos. denique eos fundos
quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo
vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi
regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura
possidebit.'
et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi,
doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto.
silvam Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo.
Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. deinde
Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas
hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque
repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me
consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur.
hoc enim vos in errore versari
diutius non oportet. num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem
accommodatus est? nemo. atqui ei generi hominum, mihi
credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos,
contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem
Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x
duces comparantur. veniant et coram, quoniam me in vestram contionem
vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.