Pro C. Rabiro perduellionis reo, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere
qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis
semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione
capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est,
eadem vobis ad absolvendum debet videri.
nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio
humanitatis, cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est
adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare
officium, consulatus denique ipse mihi una a vobis cum salute rei
publicae commendatus coegit. non enim C. Rabirium culpa delicti, non
invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in
discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi
quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac
auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem
ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis
senectus, infirmitas solitudoque temptata est.
quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae
labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque
communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere,
est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus
exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia rei publicae,
summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; ea qui secutus
sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum iudicare.
quam ob rem labor in hoc defendendo praecipue
meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi vobiscum esse debebit.
2
sic enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam
maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl.
susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam.
agitur enim nihil aliud in hac causa, Quirites, nisi ut
nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra
improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et
praesidium salutis. quae cum ita sint,
primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse
est, ab Iove optimo
maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo
magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam
peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem
publicam constituendam inluxisse patiantur. deinde vos, Quirites, quorum
potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno
tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicae
vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis.