In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
tantum profeci[*]profeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset[*]esset est Vbs a te[*]a te α h: abs te αβγ scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur.
11
nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter[*]diligenter om. α quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. etenim si mecum patria[*]patria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur[*]sic loquatur Quintil. : ‘ Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne [*]nonne non Lambinus hunc in vincla[*]vincla α: vincula cett. duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum?
at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. an leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe qui[*]qui α: ii (hi) qui cett. a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. an invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano refers[*]refers α: referes cett. gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.