In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc [*]nunc scripsi: hic CAVαβtx: quod ahou: fort. hoc si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt[*]biberunt α: biberint cett. , primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet[*]ingravescit αβ ux .
qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod[*]quod α: id quod cett. saepe iam dixi, secernantur[*]discernantur αβ ux a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani[*]praetoris urbani pr. urbis CA (urb’ C): p. r. Va: om. t , obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.