In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus[*]in qua urbe vivimus, quam rem p. habemus α h contra Donatum ad Ter. Andr. iv. 5. 51 et Mart. Cap. (Rhet. M. p. 471)? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro[*]nostro Aah: nostrum Vαβγ omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis[*]de orbis α h: orbis αβγ terrarum exitio cogitent. hos [*]hos α h: hosce αβγ ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum[*]paulum α: paululum hαβγ tibi esse etiam nunc morae, quod[*]quoad Hirschfelder ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se[*]se α h : sese αβγ illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto[*]lecto AVt, Probus K. iv. 29, Claudius Sac. K. vi. 481: lectulo cett. interfecturos esse[*]esse om. a pollicerentur.
haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam[*]meam om. α maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.
5
quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris[*]liberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett. , modo[*]modo AV: dum modo cett. inter me atque te murus intersit. nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.