In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites[*]Quirites α ht: om. cett. , sed temporum. interfectum esse Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica postulabat. sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stultitiam non putarent[*]quam... putarent post defenderent hab. CAVh, om. a (cf. Zielinski p. 202): del. Halm , quam multos qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent[*]quam... faverent del. Bloch ? ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem.
sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus[*]ne vobis quidem omnibus a: rem quidem omnibus vobis CAV: re quid ne vobis omnibus h: ne vobis quidem omnibus re αβγ: re ne vobis quidem omnibus Lambinus etiam tum re probata[*]re probata scripst: reprobatam C: rei p. probatam V: om. A in 10 hitt. lac.: probata cett. si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. quem quidem ego hostem, Quirites[*]Quirites om. a: Quirites, hostem h , quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod[*]quod pauci dett.: qui mei etiam illud[*]illud om. αβ x: illud etiam h moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta[*]praetexta i: praetexta (-tata A) calumnia (fort. ex K cf. I. 26) cett. coeperat, Publicium et Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis!