Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
at enim Sittius[*]Sittius (Sicc. Sic.) TEπab1: Cincius cett. (ubique) est ab hoc in ulteriorem
Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices,
L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et
suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in
isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est
non modo ob causam sed etiam ob[*]etiam obTb2k: etiam cett.
necessariam causam, magna ratione cum
Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante
eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum
eiusdem dissolutum est
[*]est suppl.
Angelius
, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas
retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui
Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum
dimittere ab se et amandare[*]amandare T: mandare cett.
in ultimas terras! Vtrum[*]utrum Tπa: visum cett.
quo facilius Romae ea quae conabatur
efficeret, si in Hispania turbatum esset[*]Hispaniam turb. isset ς
? at haec ipsa per se sine ulla
coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam
periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum,
coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse
arbitrabatur[*]arbitrabatur Tπ
: arbitratur a: arbitraretur
cett.
? veri simile non
est[*]veri simile non est del. Lambinus
ut,
quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset[*]semper secum hab.
T: semper hab. secum a
, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se
dimitteret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ipse autem Sittius—non enim
mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac
disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano[*]populo R. T, Gulielmius: rei (r. a) p. cett.
facere voluisse? ut, cuius pater, cum
ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram
officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum
putaret[*]putarit Hulderich
? cuius aes alienum
videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita
Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae[*]ei maxime T: maxime ei cett.
pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam
oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se
ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
A quo quidem genere, iudices, ego numquam
timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum
genus[*]hominum genus T: genus hominum cett.
horribile et pertimescendum qui tanto amore
suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis[*]iis k: his
cett.
membra citius divelli[*]citius
divelli T: divelli citius cett.
ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem
cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione
tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo
vindicavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
iam vero quod obiecit[*]obiecit Tπa: obicit (subicit b1ς
) cett.
Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam
coniurationem atque[*]atque (ac k) Tπak: et cett.
ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit
intellegere non possum. an tibi Pompeiani coniurasse videntur?
quis hoc dixit umquam[*]dixit umquam Tπ
: umquam dixit cett.
, aut quae fuit istius rei vel minima suspicio?
'Diiunxit[*]diiunxit T: disiunxit cett.
,' inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione
facta oppidum in sua potestate posset per[*]per T: et cett.
Pompeianos habere.' primum omnis
Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac
multos annos esset agitata[*]agitata T: excogitata
(exagit. π) cett.
; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a
ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non
Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos.