Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum[*]tum Tπk: tamen cett. nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque[*]nobis caedis seditionisque Madvig adferebant. itaque P. Sulla hoc importunissimo cum[*]cum tum πabχς honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.
24
hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica[*]re p. T: r. p. a: rei p. cett. misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. scilicet ego[*]ego T: om. cett. is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse.
de quo etiam si quis dubitasset antea an[*]an E. Eberhard: num codd. id quod tu arguis cogitasset, ut[*]ut π: om. cett. interfecto patre tuo consul[*]consul ed. R., O. Müller: consule codd. descenderet Tπa: descendere cett. descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti[*]sustuli T hanc suspicionem, cum dixisti[*]dixi Ta hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. quod si tibi ego[*]tibi ego Tπaχ : ego tibi cett. confitear[*]confitear : confiteor cett. , tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo[*]suo meo T consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit.
iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso[*]ipso TE: de ipso cett. qui accusatus eram[*]eram TEπa: erat cett. dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos[*]animos E: animus (om. π ) cett. mentisque convertere[*]mentesque convertere E: om. cett. .
25
omnibus in rebus, iudices[*]iudices om. T , quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.
circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus[*]mittamus T: omittamus cett. , hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec[*]haec V: hoc cett. respuerunt? conatum esse audacter[*]audacter T: om. cett. hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum[*]versatum grassatum E ? quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse[*]cogitasse TE: om. cett. aut stulte sperasse[*]sperasse E: cogitasse cett. miretur? quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?