Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! qui tum animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! sed quid ea commemoro quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam bonorum. ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. O mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. putavi, speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset, salutem certe caram futuram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, cum illam viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt?
42
sed cetera sint eorum; sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? quod si talium civium vos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huic, huic misero puero vestro ac liberorum vestrorum supplici, iudices, hoc iudicio vivendi praecepta dabitis. cui si patrem conservatis, qualis ipse debeat esse civis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum. qui vos, quoniam est id aetatis ut sensum iam percipere possit ex maerore patrio, auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris maerorem suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu appellat, meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro salute patriae spoponderim dignitatem. miseremini familiae, iudices, miseremini fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissimum vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae reservate.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
[*]Fragmenta
quam benivolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?