Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
an etiam scripsit oratu tuo? at vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non possent. his tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo? quam vos universam in hoc iudicio vestris, vestris inquam, umeris, iudices, sustinetis. videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur.
38
Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae optimo cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. gravia iudicia pro rei publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. non putant satis conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos civis detruserint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
oppressus est C. Antonius. esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum est. iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur. quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturaveritis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
litemus igitur Lentulo,parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus. nos iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. quae si per alios agerent, si denique per populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. etenim populi Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re, si quis illuc me vocat, venio;populum Romanum disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco. vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operae facessant, servitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me audierit, sit modo liber et civis, quin potius de praemiis meis quam de poena cogitandum putet.
39
O di immortales! quid hoc miserius? nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio confidimus, lectissimorum civium et amplissimorum sententias pertimescimus!