Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
[*]Fragmenta Mediolanense...externum cum domestica vita naturaque constaret. itaque non
patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in
praesens tempus legem condicionemque ...
Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis
consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam
infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non
obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et
Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. quem vero tot tam
gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia
devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium
patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si
tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. quid? si neque
tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere
nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta,
si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium
per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest,
tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum
rerum fidem derogabunt? tenebo igitur hunc ordinem defensor quem
fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab
adversario flagitabo. quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . .
f ... no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis
artibusque versatus est? etenim puer cum patre consule ad bellum est
profectus. nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus ...
[*]Fragmenta Scholiastae Bobiensissed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis ...
ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.
tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive,
profectus.
quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.