Post reditum ad populum, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxisse[*]detraxistis Gεe: detraxeritis ς , sed etiam dignitatem auxisse videamini.
3
non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellus[*]Q. Metell. bksg Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum[*]Metellarum PBb: -orum codd. pler. (in Sen. § 37) liberi pro Q. Metelli[*]aut Met ... Metelli s. l. P2: aut Met. lib. del. Halm reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent[*]valerent bςs: valent codd. pler.: valebant Halm. Cf. Balb. § 1, tamen fili[*]filii Naugerius (1): illi codd.: illa ed. R. pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt.
nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita auctoritas[*]auctoritas codd. praeter P (inaudita satque): pietas Ern., Halm atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt.
frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem me[*]eodem me mg. ςbt: eodem 'cod. Lamb.': eo PBw: eo me Gεe: me ςs absente unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic, qui quidem[*]qui quidem cod. Lallemand.: quidem P rell. (qui demum b2cs) in foro posset esse, mihi pietate[*]adesse mihi, pietate Halm filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui[*]idemque P1 semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi[*]parvuli cs all. desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus[*]aut itin. PB: aut om. rell. necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur.
4
qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis.
sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt[*]affuerunt bs , sic—illud quod mea virtus praestare debuit—adiutores auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem. numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, in senatu mentio facta est.
tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeret[*]valeret k: valerem c: valuerunt PB: leges valerent b2s semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeret[*]proficeret c all.: perficeretur P et codd. pler. , cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecit[*]perfecit P rell. praeter Gεe (perfregit). nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consule [*]consule hic add. Muell., Madv. auct.: altero consule, consule refer. Momms., Halm altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset.