Post reditum in senatu, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum[*]id trib. HGbk et pler.: adtrib. PBσε putetis. quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit[*]posset G1ε vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando[*]enumerando b2s ? qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius[*]qua ... iucundius s. l. P1 , qui denique nosmet ipsos nobis reddidistis.
quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus[*]debemus b2 Lamb. , qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus.
2
itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. quod enim tempus erit umquam cum[*]cum quo Hbkεs vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissa[*]non est permissa ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima: facta non est ε per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit[*]delituit ε: deluit P1B: delevit P2Gkt: diruit Hb2s , numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.
itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut[*]ut ε Par. 7774, et in P man. rec.: om. rell. ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo[*]octo ε: hoc PB: hos Gtc: cum Hk tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam[*]quam Lamb.: cum codd. (promulgavisset Ernesti) meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. idemque [*]Idemque scripsi: itaque codd. praeter ε (atque) illo ipso tamen[*]tamen om. H: tum k anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias[*]vos ante sententias add. K. Lehmann dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.
3
postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur[*]non arbitr. ε , tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus[*]ut licet corpus Hb2s, ed. R., et in P s. l. man. rec. abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.