Post reditum in senatu, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis[*]omnes P rell. praeter εe (omnium) libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem[*]luxuriam Hbks (verr. v, § 80) domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui[*]qui codd. praeter εe (quo) in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod[*]quam quo com. Garat. intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?
idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit[*]escendit P: descendit Bςt: ascendit GHbςsε eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium[*]Lucium P rell. praeter s (L.) vero Lamiam[*]Lamiam εs: iam PHGc all. , equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex[*]ex ε (prob. Zielinski): om. rell. urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus[*]cum (quom) ante quo minus add. J. S. Reid occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret[*]nihil diceret codd.: nihil terreret Reid: nihil se intercedere ediceret Madv.: nihil diceret esse quod obstaret Lahmann: num nihil diceret impedire? ne aperte ... ediceret s. l. P2: om. Madv. Cf. Sest. xiv: Planc. § 87 edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint: in Pis. § 18 maerorem relinquis, maeroris aufers insignia , ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
6
Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa voce[*]blaesa voce Gertz et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque[*]versutamque PB: victamque εe: irritamque HG1bcs: irritatamque k tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non[*]non consilium, non dicendi copia, non scripsi (cf. § 15 non consilio neque eloquentia): non inconsulta (non cos. Gs) studium non dicendi vitia (iura bs) PB et pler.: non iuris studium non dicendi non εe: non vis consilii (non iuris civilis prudentia Muell.) non dicendi facultas non scientia Lamb. rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas. quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares[*]putares ε: putasti PBHk: putasses s .
Cum hoc homine an cum stipite[*]stipite b2ε : stipe P1: etiope P2: ethiope Bt: stipe vel aethiope G in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris[*]litteris cod. Erfurt. G2 εt: litteras PBHςs belua ε: veluus (corr. heluus) P: beluus B: helluo bs: om. H studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent[*]disputant Lamb. in mg. horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.
his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam[*]pudent. ε Halm civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
7
is nequaquam me quidem[*]Is nequaquam me quidem Muell.: is me, quamquam me quidem (equidem P2BHb) non codd., edd. —cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.