Pro Caelio, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab[*]nec ab ς hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi[*]dicendi verborum ς facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum[*]interdum ς, Madvig: et interdum cett,; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac[*]ac TB: aut P πδ prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.
quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt[*]putaverunt T .
18
ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis[*]et virg. ac virg. ς relinquatur. detur aliqui ludus[*]aliqui ludus T: aliquid P πδ aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus[*]voluptatibus cupiditatibus ς denegentur; non semper superet[*]superent ς vera illa et[*]et ac ς derecta ς P: directa πδ derecta ratio[*]via et ratio ς ; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiam[*]familiam ς: famam cett. , ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et[*]et ς: om. P πδ experiendo contempsisse videatur.
ac multi quidem[*]quidem ς: om. P πδ et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent[*]deferv. deferuu- P1: deseru- ς , eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem mihi libet[*]libet ς, Madvig: liquet P: necesse est πδ nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa[*]profluxa ς luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta[*]obiecta ς adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.
19
at vero in Caelio — dicam enim iam[*]iam hoc ς confidentius de studiis eius honestis, quoniam[*]quoniam ς, Muretus: quondam P πδ audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum[*]lustrorum stuprorum ς libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis[*]gutturis ed. R non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae[*]deliciae ς: hae deliciae P πδ quae vocantur, quae firmiore[*]firmo ingenio ς animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve[*]impeditumve scripsi: ne impeditum que ς: impeditumque P πδ tenuerunt.
Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor[*]loquor ς, Naugerius: eloquor P πδ — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia[*]quae vestrae si prudentiae ς: fort. quae vestra est prudentia est, perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui [*]atqui ς, Lambinus: atque P πδ scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo[*]disputo disputavi ς: disputato P1 non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non[*]modo facimus non ς, suppl. Madvig: om. P πδ modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.