Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque
moreretur — fecit me invito me hercule[*]me invito meherc. ς: me (om. me b) meherc. invito Pπδ
et multum repugnante
me[*]me ς: om. Pπδ
, sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit;
quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum
obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non
loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de
impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore
mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris
contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in
herbis significant[*]significant ς
Bδ
: significat Pπ
quae virtutis maturitas et quantae fruges
industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio
adulescentes refrenandi potius a gloria[*]ad gloriam ς
B
quam incitandi fuerunt;
amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit[*]efflorescit etflorescit ς
P1: florescit P2πδ
ingeni laudibus, quam inserenda.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re, si cui nimium
effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis
inimicitiis vis[*]vis del Madvig
, ferocitas, pertinacia[*]pertinacia ς
bψ2: om. Pπψ1
, si quem etiam minimorum
horum aliquid[*]aliquod ς
offendit, si purpurae genus, si amicorum
catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint[*]deferv. deferuu. P: deseru. ς (cf. § 43),
iam aetas omnia, iam res, iam[*]iam res iam σδ: iam ista P2 in ras.: iam usus iam Rau (cf. Mur. 65) dies mitigarit.
32
conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum
artium, bonarum partium, bonorum virorum[*]virorum morum Weiske: studiosum add. Müller (cf. Zielinski p. 208). promitto hoc
vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae
satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum
fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum
quod durissimis se[*]se durissimis ς
ipse legibus iam[*]iam om.
ς
obligavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non enim
potest qui hominem consularem, cum[*]cum ς: quod Pπδ
ab eo rem publicam
violatam esse[*]esse ς, Lambinus: om. Pπδ
diceret, in iudicium vocarit ipse[*]ipse ee (e P1) Pπ
: ipse σδ
esse in re publica
civis[*]civis Pπ
: civis si ς: civis esse δ
turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum
quidem patiatur[*]patiatur ς, Wesenberg: patitur bψ2
: datur (dat g2ψ1
) cett.
esse absolutum[*]absolutum esse ς
ipse impune umquam esse
largitor. habet a Caelio res publica, iudices, duas
accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis.
qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis
his diebus Sex. Clodius absolutus est[*]est ς
Baiter: sit Pπδ
, quem vos per biennium
aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine
re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua,
manu, vita omni inquinatum[*]hominem ... inquinatum post incendit hab. Pπδ, huc transposuit Garatoni
, qui aedis sacras, qui censum
populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus
incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum
diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis
oculis servitia ad caedem et ad inflammandam[*]ad inflammandam Bake: ad flammandam ς
B: inflammandam Pπ
urbem incitavit:
in ea[*]ea ς
Bδ
: hac Pπ
civitate ne patiamini illum absolutum muliebri
gratia, Caelium libidini muliebri[*]muliebri ... muliebri] mulieris ... mulieris ς
condonatum, ne eadem
mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum[*]et turp. Bake: si turp. ς: turp. Pπδ
latronem
eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis,
constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui
hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius
casum pertimescit; quem vos[*]vos om. ς
supplicem vestrae misericordiae,
servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam
ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum
vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius
dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. nolite,
iudices, aut hunc iam natura ipsa[*]ipsa natura ς
occidentem velle maturius
exstingui volnere vestro quam[*]quam σδ: quamquam Pπ
suo fato, aut hunc nunc
primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam
turbine aliquo aut subita tempestate pervertere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
conservate
parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope
desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei
maximae non modo non aluisse vos[*]aluisse vos (al ...
P1) P2πδ
: adlevasse Müller
verum[*]verum ς
B: sed cett. (in lac. P2) etiam perculisse[*]perfluxisse atque perpulsisse ς
B
atque adflixisse videamini. quem si nobis, si suis, si rei
publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis
ac liberis vestris[*]vestris servis B: fort. servum vestris (cf. Mart. Cap., Rhet. M. p. 471 Caeli in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis) habebitis omniumque huius nervorum ac
laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque
capietis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.