De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
Sin oratio adversariorum fidem videbitur auditoribus fecisse—id quod ei, qui intellegit, quibus rebus fides fiat, facile erit cognitu— oportet aut de eo, quod adversarii firmissimum sibi pu- tarint et maxime ii, qui audient, probarint, primum te dicturum polliceri, aut ab adversarii dicto exordiri et ab eo potissimum, quod ille nuperrime dixerit, aut du- bitatione uti, quid primum dicas aut cui potissimum loco respondeas, cum admiratione. nam auditor cum eum, quem adversarii perturbatum putat oratione, vi- det animo firmissimo contra dicere paratum, plerum- que se potius temere assensisse quam illum sine causa confidere arbitratur. Sin auditoris studium defatigatio abalienavit a causa, te brevius, quam paratus fueris, esse dicturum commodum est polliceri; non imitaturum adversarium. sin res dabit, non inutile est ab aliqua re nova aut ridicula incipere aut ex tempore quae nata
sit, quod genus strepitu, acclamatione; aut iam parata, quae vel apologum vel fabulam vel aliquam contineat inrisionem; aut si rei dignitas adimet iocandi facul- tatem, aliquid triste, novum, horribile statim non in- commodum est inicere. nam, ut cibi satietas et fasti- dium aut subamara aliqua re relevatur aut dulci miti- gatur, sic animus defessus audiendo aut admiratione integratur aut risu novatur.
Ac separatim quidem, quae de principio et de insi- nuatione dicenda videbantur, haec fere sunt: nunc quiddam brevi communiter de utroque praecipiendum videtur.
Exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere et omnino omnia, quae pertinent ad dignitatem, in se continere, propterea quod id optime faciendum est, quod oratorem auditori maxime commendat; splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis atque artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem, oratori adimit auctoritatem.
Vitia vero haec sunt certissima exordiorum, quae summo opere vitare oportebit: vulgare, commune, com- mutabile, longum, separatum, translatum, contra prae- cepta. vulgare est, quod in plures causas potest accom- modari, ut convenire videatur. commune, quod nihilo minus in hanc quam in contrariam partem causae pot-
est convenire. commutabile, quod ab adversario potest leviter mutatum ex contraria parte dici. longum est, quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis est producitur. separatum, quod non ex ipsa causa ductum est nec sicut aliquod membrum adnexum orationi. translatum est, quod aliud conficit, quam causae genus postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum beni- volentiam causa desideret, aut si principio utatur, cum insinuationem res postulet. contra praecepta est, quod nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis praecepta traduntur; hoc est, quod eum, qui audit, neque beni- volum neque attentum neque docilem efficit, aut, quo nihil profecto peius est, ut contra sit, facit.
Ac de exordio quidem satis dictum est.