De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
"nam ut locus sine portu na- vibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse." in iis rebus, quae sub eandem rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur: "nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Her- mocreonti quidem turpe est conducere." haec tum vera sunt, hoc pacto: "quoniam cicatrix est, fuit vulnus;" tum veri similia, hoc modo: "si multus erat in calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat."
Omne autem—ut certas quasdam in partes tri- buamus—probabile, quod sumitur ad argumen-
tationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum aut comparabile.
signum est, quod sub sensum ali- quem cadit et quiddam significat, quod ex ipso pro- fectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso neg- otio aut post sit consecutum et tamen indiget testi- monii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor, pulvis, et quae his sunt similia. credibile est, quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: "nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat." iudicatum est res assensione aut auctori- tate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. id tribus in generibus spectatur, religioso, communi, adprobato. religiosum est, quod iurati legibus iudica- runt. commune est, quod omnes vulgo probarunt et secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur. adprobatum est, quod ho- mines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum populus Romanus, qui eum ob id factum eo quod insciente collega in censura nonnihil gessit post censuram consulem fecit.