De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assu- mere, hoc pacto: "nihil autem omnium rerum melius, quam omnis mundus, administratur." huius assump- tionis quarto in loco aliam porro inducunt adproba- tionem, hoc modo: "nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant et annuae commu- tationes non modo quadam ex necessitudine semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam
nocuerunt;" quae signo sunt omnia non mediocri quo- dam consilio naturam mundi administrari. quinto in- ducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert so- lum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: "consilio igitur mundus administratur;" aut unum in locum cum conduxerit breviter propositionem et ad- sumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: "quodsi melius geruntur ea, quae consilio, quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius administratur, quam omnis mun- dus, consilio igitur mundus administratur." quinque- pertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem.
Qui autem tripertitam putant esse, ii non aliter tractari putant oportere argumentationem, sed parti- tionem horum reprehendunt. negant enim neque a pro- positione neque ab adsumptione adprobationes earum separari oportere, neque propositionem absolutam ne- que adsumptionem sibi perfectam videri, quae appro- batione confirmata non sit. quare quas illi duas partes numerent, propositionem et adprobationem, sibi unam partem videri, propositionem; quae si adprobata non sit, propositio non sit argumentationis. item, quae ab illis adsumptio et adsumptionis adprobatio dicatur, eandem sibi adsumptionem solam videri. ita fit, ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita, aliis quinquepertita videatur. quare evenit, ut res non
tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem praeceptionis.