De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
quare hoc genus quamquam in iudiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen, quia et pars haec ipsa inducenda nonnumquam est et in senatu aut in consilio saepe omni in genere tractanda, in id quoque praecepta ponemus. nam in senatu aut in consilio de Syphace diu deliberatum est, et de Q. Numitorio Pullo apud L. Opimium et eius consilium diu dictum est, et magis in hoc qui- dem ignoscendi quam cognoscendi postulatio valuit. nam semper animo bono se in populum Romanum fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali con- stitutione uteretur, quam ut propter posterius bene- ficium sibi ignosceretur, cum deprecationis partes ad- iungeret.
Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postu- labit, commemorare, si qua sua poterit beneficia et, si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum esse videatur; deinde maiorum suorum beneficia, si
qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio neque crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia aut inpulsu alicuius aut aliqua honesta aut probabili causa; postea polliceri et confirmare se et hoc peccato doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, con- firmatum omni tempore a tali ratione afuturum; de- inde spem ostendere aliquo se in loco magno iis,