De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
quorum igitur generum fines et exitus diversi sunt, eorum praecepta eadem esse non possunt. neque nunc hoc dicimus, non easdem incidere constitutiones, verumtamen oratio quaedam ex ipso fine et ex genere causae nascitur, quae pertineat ad vitae alicuius demonstrationem aut ad sententiae dictionem. quare nunc in exponendis controversiis in iudiciali genere causarum et praeceptorum versabimur, ex quo pleraque in cetera quoque causarum genera simili implicata controversia nulla cum difficultate transferuntur; post autem separatim de reliquis di- cemus.
Nunc ab coniecturali constitutione proficiscamur; cuius exemplum sit hoc expositum: in itinere qui- dam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem est comitatus. cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit; ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent. quare cum in eandem tabernam devertissent, simul ce- nare et in eodem loco somnum capere voluerunt. cenati discubuerunt ibidem. copo autem—nam ita dicitur post inventum, cum in alio maleficio deprehensus est
—cum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animum advertisset, noctu postquam illos artius iam ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius eorum, qui sine nummis erat, gladium propter adposi- tum e vagina eduxit et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in suum lectum recepit. ille autem, cuius gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem illum suum inclamavit semel et saepius.