De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
Laudes autem et vituperationes ex iis locis sumentur, qui loci personis sunt adtributi, de quibus ante dic- tum est. sin distributius tractare qui volet, partiatur in animum et corpus et extraneas res licebit. animi est virtus, cuius de partibus paulo ante dictum est; corporis valetudo, dignitas, vires, velocitas; extraneae honos, pecunia, adfinitas, genus, amici, patria, poten- tia, cetera, quae simili esse in genere intellegentur.
atque in his id, quod in omnia, valere oportebit; con- traria quoque, quae et qualia sint, intellegentur. vi- dere autem in laudando et in vituperando oportebit non tam, quae in corpore aut in extraneis rebus ha- buerit is, de quo agetur, quam quo pacto his rebus usus sit. nam fortunam quidem et laudare stultitia
et vituperare superbia est, animi autem et laus ho- nesta et vituperatio vehemens est.
Nunc quoniam omne in causae genus argumentan- di ratio tradita est, de inventione, prima ac maxima parte rhetoricae, satis dictum videtur. quare, quoniam et una pars ad exitum hoc ac superiore libro per- ducta est et hic liber non parum continet litterarum, quae restant, in reliquis dicemus.