De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repetenti
perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in
optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum
gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in
negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent;
ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque animum
ad utriusque nostrum praeclara studia referendi
fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si
infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio
decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset.
Quam
spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves
communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore
videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae
tempestates exstiterunt; neque vero nobis cupientibus
atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis,
quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque
recolendas.