De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Est enim et scientia
comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum
volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda
non solum electione, sed etiam constructione
verborum, et omnes animorum motus, quos hominum
generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod
omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus
aut sedandis aut excitandis expromenda est; accedat eodem
oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna
celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili
venustate atque urbanitate coniuncta; tenenda praeterea
est omnis antiquitas exemplorumque vis, neque legum ac
iuris civilis scientia neglegenda est.
Nam quid ego de
actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae
gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate
moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum
levis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris
et vocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam
pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus?
Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae
nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur,
intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore,
peritura.