De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Sin
autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam
moderandam usum et scientiam et studium suum contulisset,
definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei
publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur,
hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse
habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum
et Ti. Gracchum patrem et Q. Metellum et P. Africanum et
C. Laelium et innumerabilis alios cum ex nostra civitate tum
ex ceteris.
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus
vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis
eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum
et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo
genere Sex. Aelium, M'. Manilium, P. Mucium nominarem.
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus,
si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare,
quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius
ab quoque sit postulandum. Philosophi denique ipsius,
qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est
tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum
divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse
et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine
hoc appelletur.