De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et sensit
et fecit: nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae
cumque illo nemo neque integrior esset in civitate
neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed
ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam
simplex ratio veritatis ferebat. Paulum huic Cottae tribuit
partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio; dixit
item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo,
nullo apparatu, pure et dilucide.
Quod si tu tunc, Crasse,
dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus
philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo
ante dicebas, et, si tibi pro P. Rutilio non philosophorum
more, sed tuo licuisset dicere, quamvis scelerati illi fuissent,
sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni, tamen
omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evellisset
vis orationis tuae. Nunc talis vir amissus est, dum
causa ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis civitate
res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum,
nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam
imploravit, nemo supplicavit; quid multa? pedem nemo in
illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur.