De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed ego neque illis
adsentiebar neque harum disputationum inventori et principi
longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo,
Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi
Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem,
quod mihi in oratoribus inridendis ipse esse orator summus
videbatur. Verbi enim controversia iam diu torquet Graeculos
homines contentionis cupidiores quam veritatis.
Nam
si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure
aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose
loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse
est; neque enim sine multa pertractatione omnium rerum
publicarum neque sine legum, morum, iuris scientia neque
natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus
satis callide versari et perite potest; qui autem haec cognoverit,
sine quibus ne illa quidem minima in causis
quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de
maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil vis esse nisi
composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui
possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis?
Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet,
percepta sunt, exstare non potest.