De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Qua re hic locus de
vita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si non
didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo,
si modo ad eum erunt delata et ei tradita. Etenim si
constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis
atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque
dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum
Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate, non
rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus
eis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque
cognorit?
Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior
paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero
ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem
certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut
definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate
et copia vagari qua velit.