De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Potuit hic locus tam
anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam
incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de
Cn. Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam? Quid
de aliis innumerabilibus? In quibus hoc non maxime
enituit quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare,
sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in
te eximia et praestantia fuerunt.'
Tum Catulus 'ego vero'
inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum
inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque
vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque
a doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse,
neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio
aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te,
Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse
potius quam a Crasso dici maluisse.'