De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Harum trium partium prima lenitatem
orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam
hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit,
aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis
argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed
quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac
defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi
doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca
dicemus: pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo
quasi notata habere videamur.
Ac tibi sapienter monenti,
Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones
quas solent magistri pueris tradere, relinquamus,
aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et
causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim quotiens
verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius
verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quotiens
causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta
revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae
ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam
statim occurrant.